monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 1
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo. Historia quidem manifesta est et non magna interpretatione indiget, quod ad offensam Dei Nabuchodonosor versus in amentiam, septem annis inter bruta animalia vixerit, et herbarum radicibus alitus sit, ac postea misericordia Dei restitutus in regnum, laudaverit et glorificaverit regem coeli, quia omnia opera eius vera; et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare.